Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 5
Unproofread scanNot analysed yet
PERIPATETICA. 4. Odor est vel extremus: ut stagrantia &foetor: vel intermedius. 5 Effecta boni odoris sunt conservatio valetudinis, &recreatio spirituum animalium. Quando odor nutrire dicitur, per nutritionem intelligenda est refectio spirituum, quae dicitur nutritio analogica. Cùm enim solida solidis nutriantur (unde alimentum oportet esse substantiam) &verò odores non sint aliquid solidum, iis membra ceu solida propriè nutriri non possunt. Ais: At multi homines ad tempus vixerunt solo odore: ut Democritus, qui panis calidi odore vitam sustentavit. Ajo: Hoc ideò accidit, quia odor reficiendo spiritus, cerebrum fovet, &ad sanitatem atque corporis vires aliquid momenti adfert. Sapor est qualitas afficiens corporis mixti, orta ex humido aqueo cum sicco terreo permisto: estq, index ac testis temperamenti. Sapor est vel extremus, ut dulcedo &amaritudo: vel medius seu compositus: ut isti quinque, acrimonia, salsedo, aciditas, austeritas &acerbitas. De his saporibus sunt haec theoremata. 1 Quod dulce est, maximè nutrit; quod amarum, minimè omnium. Hinc illud: Nutrimentum hominis oportet esse dulce, aut dulci permistum. a Sapor amarus valdè penetrat cutem, &resistit putredini. Ideò vermes ex materiâ putridâ generatos enecat. 3 Acrimonia valde exiccat, incidit, calefacit, sudorem provocat, urinam ciet, calculum frangit. Talis sapor est in gingibere, allio, coepis. 4. Salsedo digerit, detergit, &praeservat à putredine. s Aciditas habet facultatem penetrandi in profundum. Hinc est, quòd acida quandoque emolliunt durissima corpora. Ita succus limonum calculos renum frangit, &Hannibal saxa alpium rupit aceto. 6 Austeritas contrahit &corrngut linguam &ventriculum.