Latin
Cap. 3. De vapore & fumo
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 140
Unproofread scanNot analysed yet
Estque vapor, vel fumus. Vapor est exhalatio calida &humida, quae ex aquâ potissimùm, virtute siderum elevatur in aërem. Fumus est exhalatio calidior &siccior, è terrà potissimùm, calore Solis, &virtute aliorum siderum elevata. Utraque exhalatio, vapor videlicet &fumus. recipiens externam formam in sublimi apparentem, vocatur meteoron. Meteoron est corpus minùs fortiter alteratum, generatum in aëre, vel intra terram. Meteora sic dicta sunt à loco sublimi, videl. aëre, in quo generantur. Tametsi verò quaedam intra terram fiant: tamen pleraque in aëre generantur: ideoque à potiori facta est denominatio: nisi quis fortè malit dicere, meteora quae in terrâ fiunt, ex illâ erumpere, &altum petere, si nihil impediat: ut in terraemotu videre est, in quo aër in terrâ conclusus erumpit.