Latin
Cap. 3. De vapore & fumo
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 141
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 4. De causis meteororum. Eteoron consideratur in genere &in specie. MMeteoron in genere consideratur quoad causas, efficientem &materiam. Causa efficiens meteori proxima sunt tum stellae: atque inter eas cumprimis Sol &Luna: tum calor terra. Sol quidem è terrâ &mari elicit exhalationes, &illas evehit in mediam, rarò in supremam aëris regionem. Luna verò humores auget &fovet in terrâ &mari. Calor denique terrae humiditatem rarefacit &resolvit in vapores: quomodo in ollâ ad ignem positâ fieri videmus. Materia meteori est exhalatio aquae, vel terrea. Illa dicitur ἀτμὶς, vapor; haec καπνὸς, fumus. Vide cap. antecedens. Materiae istius duae sunt proprietates. 1. Frequentiùs generari tempore maturino &vespertino, itemque tempore verno &autumnali: quia videl. Solis radii tum sunt debiliores, quàm ut illas exhalationes dissipent. 2. Circulariter generari. Qualibet enim horâ ascendunt exhalationes, quae postea rursus descendunt: quod in aquâ pluviâ inprimis observare licet, item in catarrhis hominis. Hic autem circulus requiritur propter generationem rerum sublunarium, quae sine pluviâ &similibus meteoris perfici nequit: itemque propter aëris purgationem, quae pendet à meteoris igneis &à vento. Cap. 5. Septem divisiones meteororum proponuntur.