Latin
MOSIAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 15
Unproofread scanNot analysed yet
Si hoc, utique à Deo dependebit, adeoque est finitus, &per consequens non potest esse causa tantae machinae. Si istud, duo sunt infinita, duo prima: id quod implicat contradictionem. Est enim oppositum in apposito, si quis dicat, duo sunt prima principia, simpliciter prima. Si illud, Deus non foret Deus: quia dependens. Est enim contradictio, si quis dicat: Omnipotens est dependens. Iccirco creaturae sunt à Deo: qui quoniam est summa causa efficiens, etiam est summus finis, juxta regulam: Summa causa efficiens, &summus finis sunt res unae eademque Caeterùm solus Deus est causa efficiens mundi. Nam creatio est progressus à simpliciter nihilo ad aliquid: inter quae duo est infinitum spatium: quod non potest transire nisi vis omnipotens, quae solius est Dei. Sequuntur principia interna, quorum alia sunt communia, alia particularia. Principium internum commune est Natura, quae est principium motus &quietis, v. 11. ubi Deus dicit, Germinet terra. Natura est ipsa θεου φανή. Ecce sapientissimus architectus indidit terrae hanc naturam, propagationis seu perminationis virturem. Natura itaque nihil est aliud, quàm organica ordinaria vis à Deo indita rebus creatis. Quòd ergo terra è gremio suo nobis fundit tot divitias, quòd herbae semen emittunt, quòd aliae arbores ex aliis pullulans, id totum manat ex isto Dei verbo.