Latin
MOSIAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 16
Unproofread scanNot analysed yet
Si quaeras, qui fiat, quòd è semine germen nascatur, singulaque genera quotannis sobolescant; ne longè abeas, Moses respondebit: quia semel locutus est Deus, suumque aeternum decretum protulit: terra autem, &quae ex eâ proveniunt, Dei mandato, quod semper exaudiunt ereaturae, praebent obsequium. Vide quae in hanc sententiam pronuntiat Hoseas c. 2. v. 21. 22. Erit etiam die illo, ut exaudiam, dictum Jehova; exaudiam coelos, &ipsi exaudiant terram. Et terra exaudiat frumentum, &mustum, &oleum; &ista exaudiant Jixrehelem. En quàm apta haec est Prophetae gradatio, in quâ notabis descensum, &ascensum. DEUS. Coeli. Terra. Frumentum, mustum &oleum. HOMO.