Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 152
Unproofread scanNot analysed yet
PERIPATETICA. men percutiens dormientem, oculos ejus aperit, at vigilantis claudit. Ad summam, tonitrum est vox Dei mirabilis, Psal. 29. &putatur esse tuba illa, quae sonabit in magno illo &censorio die Cap. 7. De meteoris aeriis. AEteora aëria fiunt ex fumo pinguedinis exNperte: suntque duo, ventus &terramotus. De vento est ex. 9. ex. 285. ex. 37. de terraemotu ex. 34. Ventus generatur, quando fumus subtilis è terrâ &aquis elevatur in mediam aëris regionem, &ab ejus frigore ac nubibus repellitur, &obliquè agitatur, atque ita reliquum aërem commovet. Hic si levior sit, aura: si gravior, absolutè ventus dicitur: qui est diuturnus seu definitus, vel subitaneus seu indefinitus. Ventus diuturnus; est communis, vel status. Communis est, qui quovis tempore spirat: estque cardinalis vel collateralis. Cardinaliis seu princeps, spirat à cardine, vel orientis, ut Subsolanus; vel occidentis, ut Zephyrus; vel Septentrionis, ut Boreas seu Aquilo, vel meridiei, ut Auster. Collateralis additur principi tanquam comes. Sunt autem apud recentiores nautas venti collaterales octo &viginti, ita ut singulis cardinalibus addantur septem. Ita in universum sunt venti duo &triginΡ ε