Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 153
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA ta: quot etiam plagas constituunt nautae. Ventus status, seu anniversarius, singulis annis certo tempore redit, &stato termino spirat: ut sunt Chelidonia, spirantes vere, &Etesiae, qui oriuntur biduo post exortum canicuiae, ac perflant 40 dies, ut flatu saluberrimo temperent nimios calores. Etesias praecurrunt prodromi, ut dicuntur, qui sunt flatus Aquilonis, octo diebus ante caniculae exortum. Ventus subitaneus, est qui est tumultuarius &impetuosus; ut procella, vortex &c. Hujus loci sunt haec theoremata. I. Venti naturâ suâ sunt sicci &calidi: sed per accidens est, quòd sunt frigidi &humidi. Accipiunt enim qualitates ab eâ plagâ, per quam spirant. II. Venti purgant aërem, foecundant torram, eliciendo imbres è nubibus maturant fruges, ventilando illas, &omnia excutiendo, ut nutrimentum in omnes partes attrahi è terrâ possit. III. Venti orientales sunt calidi &sicci, adeoque salubres. Ideò aedium &bibliothecarum fenestrae illis aperiuntur. IV. Venti occidentales sunt subfrigidi &humidi. Ideò efficiunt, ut plantae germinent &pullulent: impediunt item canes venaticos, quò minùs feliciter odorari queant. V. Venti australes sunt calidi &humidi, putredinis &superfluitatum authores. Ideò aures hebetant, capitis dolores movent, pestem adferunt. VI. Venti boreales sunt frigidi &sicci, omnium saluberrimi. Hinc cereales &vinariae apothecae illis aperiuntur. Terraemotus generatur è flatu intra cavernas terrae coarctato, qui dum sibi viam vi parat, necesse est terram concuti. Ventus enim cùm levis sit, eo loci detineri non potest. Sunt autem tres species terraemotus. 1. Tremor; qui terram reddit tremulam: aliâs dicitur terraemotus in lato. 2. Hiatus, cùm spiritus violenter erumpit, ut oppida &alia diruat: aliâs dicitur terraemotus in profundo. 3. Pulsus, cùm terra velut intumeicens assurgit. Dici potest terraemotus in alto. Caeterùm terraemotus fere gignit morbos pestilentes: quia videl. saepiùs è terrae visceribus erumpunt putridae &venenatae humiditates.