Latin
Cap. 8. De meteoris aqueis
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 154
Unproofread scanNot analysed yet
in modum explicari potest. I. Nubes generatur ex vapore humidiori &densiori; qui virtute radiorum solatium evehitur maximâ copiâ in mediam aëris regionem, &constituit corpus cavernosum, atque instar spongiae. Hoc meteorum plerumque vi ventotum hinc inde fertur: interdum verò, cùm nempe venti sunt remissiores, nubes trahuntur à Sole: à quo etiam ringuntur, id est, variis coloribus imbuuntur. Quemadmodum enim flamma in lignis viridibus cum fumo denso &multo concurrens, efficitur rufa, in lignis siccis fit purior: sic lumen Solis diversimode repercutitur in nube densiori &rariori. Hîc velut in transcursu nota, philosophos primae cerae nubes appellare mare philosophorum, id est, tale meteorum, circa cujus considerationem optimi omnium seculorum philosophi maxime laborarint. Et certè nubes sunt promtuarium Dei, in quo virtutes rerum superarum &inferarum veluti concentratae latent. Unde ab aliis vocantur utres coelestes; è quibus guttatim effunduntur aquae superiores ad foecundandam terram.