Latin
Cap. 8. De meteoris aqueis
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 155
Unproofread scanNot analysed yet
In Psalmo vocantur semitae &orbitae Dei stillantes pinguedinem; Psal. 65. II. Nix generatur è nube leviter coagulatâ instar lanae carminatae seu floccorum, qui ventorum flatu particulatim decidunt. Plinio dicitur spuma aquarum coelestium. Hoc meteorum est fomentum &fermentum terrae. Fomentum est: quia calorem terrae aliâs evanescentem tempore hyberno comprimit: unde &lanae confertur, non tam ob colorem, quàm figuram, nec tam ob figuram quàm ob hoc quod praestat beneficium. Est fermentum terrae: quia facit ut maturetur succus in visceribus ejus conclusus, quem postea fruges lactentes velut ex ubere hujus matris fugunt. III. Nebula generatur ex vapore in infimâ aëris regione condensato, idque vel post pluvias, vel post udum noctis &diei. Quòd si in terram decidat, serenitatis est prognosticon; quia scil. materia pluviae est liquefacta &resoluta. Si verò ascendat, pluvias significat; quia videl. in nubem convertitur, matrem pluviae. IV. Ros generatur è vapore tenuissimo, qui