Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 159
Unproofread scanNot analysed yet
PERIPATETICA. vespertina, indicium serenitatis. Nam illa non fit nisi in nube densâ, ut haec in rarâ. II. Chasma est imago foveae, sive voraginis instar, &generatur in nube, cujus partes mediae sunt densae &nigrae, extremae rariores &illustratae. Ideò generatur nocte serenâ, cùm lux nigredinem tingit, &profunditatem creat: quomodo pictores profunditatem &cavitatem expressuri, nigrum colorem albo tingunt. Significat siccitatem. III. Halo sive area, est imago coronae sive circuli sub stellâ aliquâ repraesentata in nube aequaliter purâ &densâ. Colligitur autem frequentiùs sub lunâ, quàm sub sole aut aliis stellis, quia radii lunares efficaciùs agunt in hujusmodi nubem. Halo cùm magis ac magis denfatur, pluviam; si repente dissipetur, austros; si paulatim rarescat &evanescat, serenitatem significat. IV Parelius est imago solis, generata in nube densiore, aequabili, planâ &quiescente. Haec enim instar speculi potest duas, vel ad summum tres imagines Solis repraesentare. Interdum stellulae apparent circa solem quę sunt parvi parclii. Parelius significat secuturas pluvias, &plerumque mutationes imperiorum. V. Paraselene est imago lunae, &eodem modo generatur, quo parclius. VI. Virga sunt lineae longae, referentes colorem iridis. Generantur in nube jam spargente guttulas, &inaequabili. Dicuntur aliâs lineae pependiculares, columellae &funes tentorii solis. VII.