Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 157
Unproofread scanNot analysed yet
PERIPATETICA. bus, cùm guttae sunt majores &cum impetu decidunt. Hoc meteorum pro ratione vaporum est dulce vel amarum. Pluvia dulcis est foecunda: amara nocet, quia exiccat, &sterilescere facit sicut Urina. Caeterùm pluit lanugine, cùm Sol ex arboribus lanuginem attrahit: saxis pluit, cùm terrestres humiditates in aëre indurantur: ferro pluit &similibus metallis, cùm vapores metallici in aëre indurantur: lacte pluit, cùm solis calor intensissimus ex uberibus pecudum, vel herbis, lac attrahit, vel vaporem ita percoquit, ut lactis colorem induat. Sanguinea pluvia fit, vel ex vaporibus eruentatis, qui attolluntur, vel ex locis infectis rubedine, vel cùm calor solis ita percoquit humidum ut rubescat, sicut urina percocta coloratur, &febri laborantibus urina est rubicunda. Interdum etiam pisciculi, ranunculi &alia animalcula descendunt ex aëre, quò sunt pertracta à sole, vel etiam ibi generata è spermate per solem evecto. Etsi autem hae pluviae sunt naturales: Saepe tamen aliquid naturale accedit, quod gratiam vel iram Dei testatur. VII. Grando nascitur ex nube primùm in aquam conversâ, pòst repentino frigore ambientis aëris in globos congelatâ. Utplurimùm nocet frugibus, arboribus &animalibus. Cap. 9. De meteoris apparentibus. Eteora apparentia sunt, quae magnâ parte Mnon sunt, quod esse videntur. Suntque veluti pictae imagines, ortae à luce &radiis coelestibus variè repercussis. Meteora apparentia sunt numero septem: ut in tabellâ videre est. Informe; quando varii colores repręsentantur sine cerMeteorum appata figurâ. rens est vel Chasma. Halo. Figuratum: Parelius. Estque Paraselene. Virgae. Iris, de qua expulcherrima. Historia meteororum apparentium sic habet breviter. I. Colores varii, putà sanguinei, punicei, purpurei, oriuntur sine certâ formâ ex vaporum &fumorum radios coelestes recipientium diversâ dispositione. Huc pertinet rubedo matutina, indicium tempestatis, ventorum scil. &pluviae: &vesperτ πr -ν