Latin
Cap. 8. De potentiâ sensitivâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 187
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non illae in somno cessant facultates, sed aliae operosiores, atque posteriores: τὸ ἀισθητικὸν, τὸ νοητικὸν, τὸ γίννητικον. Ac harum quidem primùm in somno, tum in stupore mentis, atque perculsione, de quâ suo loco: aliae verò etiam in vigiliâ. 9 Malè Cardanus somnum definit, ex. 314. sect. 2. Somnus, inquit, est spirituum &sanguinis quies. Quorum utrumque falsum est. Nam spiritus haud quiescunt. Non enim vitales: nunquam sanè, dum vivimus. Non naturales. Quippe tum nihilo secius alimur. Non animales. Nam unde somnia? Qua de re satis in commentariis in Hippocratem. Sanguinem verò quis ignorat &gigni in somno, &transmutari: qui apparatus, ac perfectiones absque motu neri nequeunt. Quocirca ursi, glires, marmotae per somnum maximè pinguescunt; Monachi ninilo pejùs. 4 Ut in somno non omnibus somnia occurrunt, majori tamen parti: sic vigilantibus non omnibus phasmata: paucissimis tamen. Ratio: quia, sicnti dicebamus, anima dormientis libera seipsam movet, agitatque per species conservatas: in paucis quiescit. Vigilantibus paucis absolvitur à communibus officiis, ut seipsâ fruatur. In multis distrahitur. Pueri verò &melancholici inusitatos motus patiuntur, ex. 353. Hîc somnii nota distinctionem.