Latin
Cap. 8. De potentiâ sensitivâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 188
Unproofread scanNot analysed yet
Somnium est physicum, vel metaphysicum. Physicum habet causas in natutâ. Estque vel commune, quod oritur è cogitatione rerum de die peractarum: aut à motu, copiâ &qualitate humorum: ut cùm cholericus somniat incendium, phlegmaticus balneum: vel singulare seu heroicum, quod cadit in heroës. Metaphysicum seu hyperphysicum, est divinum, θιόπεμπτον, ut Nebucadnezaris Dan. 2. vel diabolicum, δαιμονιόπεμπτον, ut cùm veneficę somniant se in coelum evehi. His somniis accidit, quòd alia sint σημάντικα, significantia, ut omnia divina: alia ἄσημα, ut sunt multam physica &diabolica. Et σημαντικὰ, sunt vel theorematica, id est illustria &clara, vel allegorica seu aenigmatica. Vigilia est vigor sensuum. Intellige vigiliam naturalem, non praeternaturalem. Sic autem fit. Cùm peractâ concoctione calor à ventriculo redit ad membra, sensus vigent, &homo rursus loco movere potest membra. Ideò vigilia exiccat; sicut somnus humectat. Cupiditas exerementitia, est excrementorum vel