Latin
Cap. 12. De volatilibus
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 198
Unproofread scanNot analysed yet
Inter aves minores excellunt luscinia, alauda, hirundo, carduelis &c. Insecta alata sunt exanguia, &corpus incisuris distinctum habent. Celebriores species sunt, apis, fucus, musca, vespa, crabro, scarabaeus, locusta, cicada. Sepentes alati duo sunt, basiliscus &draco. Cap. 13. De aquatilibus. Quatilium ordines sive classes sunt sex, hoc Nordine. I. Pisces; è quibus illi respirant, qui pulmones habent, ut phocae. Hi sunt 1. Majores: ut balaena, salmo, cyprinus, lucius, aurata. 2. Mediocres: ut halec, lampreta. 3. Minores: ut fundulus, echeneis seu remora, quae sistit navem cui adhaerescit. II. Amphibia; quae in terrâ simul &aquâ vivunt: ut cancer, rana. Nam cancer ex aquis quandoque prorepit, &depascitur gramen. Hut etiam pertinent pisces volantes in Brasiliâ. III. Monstra marina: uti sunt canes, equi, homines marini. Dicuntur aliâs belluae marinae. IV. Zoophyta aquatilia; quae plantarum instar immobiles &certo loco adhaerent, sed animalium malium more se contrahunt, &dilatant: uti sunt pulmones marini, spongiae &urticae marinae. V. Serpentes aquatiles: ut hydrus. VI. Insecta aquatilia: ut araneus, pulex &pediculus marini, eruca marina. Cap. 14. De bestiis terrestribus. PEstiarum terrestrium quinque sunt classes. I. Pecudes; animalia quadrupedia cicurata: ut elephas, camelus, canis. Si haec animalia sint majora, vocantur jumenta &armenta: si minora congregatio ipsorum vocatur grex. II. Belluae; animalia quadrupedia fera: ut leo, ursus, lepus. III. Serpentes terrestres: ut vipera. IV. Insecta terrestria, ut aranea, vermis. V. Zoophyta terrestria: ut arbor pudica, quae accedente homine vel bestiâ ramos constringit, &recedente pandit.