Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 199
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 15. De homine. CEquitur ultimo loco de homine, qui est aniSmal rationale. Dicitur parvus mundus, typus atque exemplar omnium quae in mundo sunt: quia est creatura partim visibilis &corporea, partim invisibilis &incorporea. In homine videbimus partes &proprietates ipsius: sive, quod idem est, principia &propria. Nec enim verum est, hominis quoque species afferri posse, marem putà &foeminam: cùm haec non sit distinctio generis in species, sed subjecti in adjuncta.