Latin
PHYSIC.HEBR
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSIC. HEBR. pervenit in omnium rerum cognitionem: ut author est Gerundensis Rambam. (id est, Rabbi Moses BenMaimon) Abraham in libro Jexirab, Joan. Piciu Mirandula in nongentis conclusionibus. Quinquaginta istae portae ad quinque capita principalia reducuntur. Sunt enim omnes res aut elementa, aut dementata, aut animae, aut coelestia corpora, aut supercoelestia incorporea. Horum quodlibet fermè decem recipit considerationes, quae sunt 1. Genera generalissima. 2. Genera subalterna. 3. Species subalternae. 4. Species specialissimae. 5. Res individuae. 6. Materia. 7. Forma, vel saltem materiae &formae aliquid analogum. 8. Differentia, quâres contrahitur singulariter. 9. Proprietates. 10. Accidentia. Haec est delineatio Physiologiae Cabbalisticae; quae multa praeclara &philosopho naturali digna continet, de quibus Reuchlinus &alii copiosè. Sequitur Physica Peripatetica. ἐλόσ. PHY. PERIPATETICA. Unc accingemur ad delineationem Physiologiae Peripateticae: quam sic vocant à principe suo Aristotelei philosophi. Magir. in Phys. Peripat. Pleraque mutuati sumus è fulii Caesaris Staligeri exercitationum exotericarum libro 15. ad Hieron. Cardanum. Quod si quaepiam cum suprà traditis pugnare videbuntur, cogites velim te hic in Scholâ Aristotelis versari. Et verò nos moliti sumus harmoniam seu collationem sententiarum similarium &dissimisarium. Nam &contraria inter sese conferri solent.