Latin
PHYSIC.HEBR
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA PHYSICAE PERIPATETICAE LIBER PRIMUS; Physicâ generali, seu corpore naturali in genere. Cap. 1. Physicae definitio &distributio. OHysica Peripatetica est scientia corporis naA turalis, quatenus naturale est, ex mente Peripateticorum tradita. Hîc considerabimus definitum, genus, &subjectum. Definitum est Graecum; φυσικὴ, scilicet, ἐπισήμη à φύω, quia res naturales contemplatur. Cicero lib. 2. de divinat. Physiologiam, &naturae cognitionem, l. 3. &4. de finibus, naturae explicationem appellat; Aristot. I. 6. Metaph. c. 1. Philosophiam secundam: Collegium Conimb. scientiam naturalem vocat. Genus ejus est scientia. Scientia sanè Physica, non ars. Ei enim competunt octo conditiones scientiae, prout Peripatetici numerant; quae sunt: I. Rem contemplari tantùm. 2. Non producere opus. 3. Versari circa res reverâ in naturâ existentes. 4 Non pendere à voluntate &operâ hominis. 5. Effecta per causas demonstrare. 6. Non versari circa res singulares &individuas infinitas. 7. Habere subjectum unum, reale &positivum, distinctum ab aliis. Habere principia &affectiones. Hîc solvendum est dubium quomodo Physiea versetur circa res universales &necessarias, quum tamen contempletur Solem, Lunam, Elementa, mixta, quae gignuntur &intereunt, atque alia, quae sunt fluxa &mutationi obnoxia.