Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 202
Unproofread scanNot analysed yet
Crassiores ceu rivi oriuntur a spinali medullâ; &illorum sunt triginta syzygiae; cervicis septem, thoracis duodecim, lumborum quinque, ossis sacri sex XI. Cutis; corporis tegumentum. Ejus pars extrema dicitur cuticula; pars media appellatur cutis: intima dicitur membrana carnosa. Partes dissimilares, seu magis compositae sunt. caput, truncus &artus. Caput, est sedes sensuum. Ejus partes sunt externae &internae. Externa sunt eranium, &facies. Cranium constat viginti ossibus, tribus suturis, &tribus partibus, anticâ, quae dicitur synciput, posticâ, quae dicitur occiput, &mediâ, quae dicitur vertex. Facies duabus constat partibus: superiore, quae continet frontem; tempora; aures; ubi sunt duo ossicula, incus &malleus, quorum collisione fit sonus; &oculos; quorum quatuor sunt tunicae, tunicae, &tres humores: &inferiore; quae continet 1. Genas; è quibus superior dicitur pomum, inferior bucca. 2. Nasum; in cujus parte superori est colatorium seu os cribriforme. 3. Os; cujus partes exteriores sunt labia &mentum; interiores, palatum, lingua &dentes, quorum duo sunt ordines, superior &inferior. Cavitates ipsorum dicuntur praesepiola &alveoli. Ipsis adjuncta est gingiva. Sunt autem in universum dentes 32.