Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 2-10
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Panniculus; pars tenera, continens &constituens quasdam partes interiores: ut in ventriculo &vesicâ videre licet. Si sit crassior, dicitur tunica, ut in oculis: si tenuior, dicitur membrana. VII. Caro; pars ex sanguinis coagulo concocta. VIII. Venae; quae oriuntur ex hepate: unde sanguinem deferunt in omnes corporis partes. Suntque vei principes, vel minùs principes. Principes, sunt quatuor, è quibus ceu fontibus, reliquae ut canales oriuntur; suntque similes arborum truncis. Minùs principes sunt rami priorum? suntque vel nominata, quarum genera sunt quatuordecim: vel anonyma, quae sunt innumerae, IX. Arteria; quae oriuntur à corde, continentes &vehentes spiritum vitalem cum subtilissimâ sanguinis portione. Suntque vel principes, numero tres; vel minùs principes; eaeque tum nominatae, tum anonymae. X. Nervi; qui oriuntur è cerebro, vehentes spiritum animalem, &vim sensitivam atque motivam corpori communicantes. Suntque molliores, vel crassiores. Molliores immediatè à cerebro oriuntur: &illorum sunt septem paria sive syzygiae.