Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 205
Unproofread scanNot analysed yet
Movetur motu simplici, qui est prorsus flaturalis, &dicitur pulsus: &mixto, qui partim naturalis est, partim arbitrarius, &dicitur affectus. Dicitur esse primum vivens, &ultimum moriens. Pulmones facti sunt spirationis &vocis causâ. Partes duae sunt, dextra, eaque major; &sinistra, eaque minor, idque propter cor, ut ne illud coarctetur. Costae sunt numero 24: utriusque lateris duodenae: è quibus superiores septem vocantur vera, inferiores quinque nothae, seu mendosę &spuriae; quia sunt breviores &molliores. Dorsi partes sunt quatuor. 1. Humeri. 2. Scapulae. 3. Spina dorsi; quae constat vertebris viginti quatuor, mirâ arte junctis, intus cavis, ut contineant medullam, quae dicitur spinae, &est quasi rivus cerebri, ut Galenus loquitur. 4. Podex: culss partes osseae sunt coxae &os sacrum: partes carneae sunt nates. Pars infima trunci, continet tria involucra, &viscera tum nutritiva, tum generativa. Involucra sunt: 1. Peritonaum; quod circumdat totum ventrem inferiorem. 2. Omentum; quod tegit ventriculum &intestina. 3. Mesenterium; quod medium locum inter intestina obtinet. Viscera nutritiva dicuntur aliâs naturalia: suntque septem: 1. Ventriculus, serviens specificâ suâ virtute primae concoctioni. Ejus orificia seu ostia sunt duo; videi. superius, quod dicitur stomachus, &excipit alimentum: &inferius, quod dicitur pylorus seu janitor, per quod chylus cum excrementis transit in intestina. 2.