Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 206
Unproofread scanNot analysed yet
Hepar, seu jecur, in dextro latere, serviens secundae concoctioni. In parte ipsius superiori seu convexa &gibba, est vena cava, sanguinem vehens ad cor: in parte inferiori seu concavâ versus ventriculum est vena porta, sic dicta, quòd per eam tanquam portam invehatur chylus in hepar. 3. Vesicula fellis, in medio hepate, fel, sive flavam bilem excipiens. 4. Lien, sive splen, in sinistro hypochondrio figurâ linguae situm, ad excipiendum sanguinem faeculentum. 5. Renes: qui ex hepate per venas emulgentes ferosum excipiunt humorem, &pereolatum transmittunt per ureteres. 6. Vesica urinaria, receptaculum urio7. Intestina, quae licet sint unum continuum A pus: tamen ratione figurae, situs &officii in sex membra dividuntur: quae sunt: 1. Duodenum, ventriculo proximum. 2. Jejunum. 3. Ileum. Quae tria sunt superiora &graciliora, ut chylus possit faciliùs transvehi ex ventriculo in hepar, &ut faciliùs calefieri possint propter gracilitatem. Calore autem ipsis est opus; quia in ipso chyli transitu fit aliqua concoctio. 4. Cacum: quod ex terrestri chyli parte stercus format. 5. Colum: quod excipit &retinet stercus. 6. Rectum: quod infimo loco situm est. Ejus orificium dicitur anus.