Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 208
Unproofread scanNot analysed yet
Naturalis, in hepate, &venis: ubi sanguinem fovet. 2. Vitalis, in corde. 3. Animalis, in cerebro. Tot enim sunt spiritus insiti, quot sunt virtutes seu facultates gubernantes corpus animatum. Spiritus influens, est aër in corde, pulmonibus, ventriculo &cerebro; qui temperat spiritum insitum. Ultimo loco videndae sunt partes corporis secundariae, numoro undecim. 1 Pili; qui oriuntur ex humiditate terreâ, faciuntque ad ornatum, &certa corporis membra fovent. 2 Pinguedo; quae oritur è sanguine superfluo, qui adhaerescit membranis, à quarum frigiditate condensatur. Fit autem sanguis albus propter condensationem, ut in lacte &spermate. 3 Semen; quod est utilis superfluitas sanguinis, ortum trahens à toto corpore, inprimis autem à cerebro. 4 Menstruum; quod purgandis mulieribus &alendo foetui convenit. 5 Lac; quod è sanguine in mamillis vi specificâ coquitur, &rarò in virginibus reperitur. 6 Urina; quae est serositas sanguinis, in renibus &vesicâ. 7 Sudor; qui est humiditas venarum per poros expulsa, totius corporis purgandi gratiâ. 8 Lachryma; quae est humiditas è cerebro erumpens, caputque purgans: calida, vel frigida: crassa vel tenuis: amara vel dulcis. 9 Mucus; qui cerebrum purgat. ro Sputum; quod ventriculam, pectus &cebrum expurgat.