Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 209
Unproofread scanNot analysed yet
11 Halitus; qui est vapor crassus ex ore erumpens. Sic de corpore hominis: nunc de animâ ejusdem rationali, quae est forma ipsius, non è traduce orta, sed à Deo immediatè creata. Ejus facultates duae sunt, intellectus &voluntas. Sunt autem una res cum animâ. Scal. ex. 307. Intellectus, est facultas, quâ cognoscitur intelligibile. Dividitur ex modo, fine seu objecto, &operatione. Intellectus unicus est suâ naturâ: quippe ipsa anima rationalis; à quâ non differt nisi virtualiter. Ex modo intelligendi dividitur in agentem, patientem &adeptum.