Latin
Cap. 3. Forma
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 233
Unproofread scanNot analysed yet
forma generica, quâ est ens. Cap. 4. Privatio. CEquitur principium internum occasionale; quod sic dicitur, quia est causa sine quâ non: &vocatur privatio, quae est carentia formae introducendae, adeoque habilitas materiae. Haec nihil est aliud, quàm negatio formae, quae potest recipi à materiâ. Non itaque est principium constitutivum, sed duntaxat transmutativum: quia sine illâ nulla fieri potest generatio. Cap. 5. Affectiones corporum naturalium. Uerunt principia corporis naturalis: subsequa sunt accidentia, sive communes affectiones. Suntque locus, tempus, &motus. Locus est, qui conservat locatum. Locus enim est veluti centrum, ad quod movetur res naturalis, &in quo quiescit. Nam extra locum suum res conservari naturaliter non potest, ut piscis extra aquam. Proinde loci varietas causatur ipsarum rerum varietatem. Semen verbi gratiâ elementorum ad varia transit loca, &secundùm loci naturam naturatur res ipsa. Si pervenit ad locum purum, ipsa res fit pura?