Latin
Cap. 3. Forma
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 234
Unproofread scanNot analysed yet
Sic si semen viri deferatur in matricem mulieris benè dispositam, nascitur homo. At si vir ineat contra legem naturae &Dei, bestiam, nascitur monstrum: quia sperma non intrat centrum suum. Tempus est, quod metitur motum rerum naturalium. Sine eo enim nulla generatio, corruptio, vel alius motus perfici potest. Motus est à quo corpus naturale dicitur mobile. Estque vel substantialis, vel accidentalis. Substantialis est generatio, vel corruptio. Accidentalis est quantitativus, vel qualitativus, vel localis. Quantitativus est vel Accretio, vel Diminutio. Qualitativus est Alteratio. Localis fit vel à centro, vel ad centrum. De his motus speciebus à nobis disputatum est suprà in Physic. Peripatetic. c. 8.