Latin
Cap. 6. Regio aetheria
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 237
Unproofread scanNot analysed yet
Uit corpus influens: sequitur Recipiens, quod aliâs dicitur Elementare, quod recipit influxum corporum coelestium. Corpus elementare consideratur quoad principia, &species. Principia corporis elementaris sunt tria, Sal, Sulphur, &Mercurius. Haec tria vocantur principia hypostatica: non omnium prima, sed post prima. Nam materia prima suprà indicata est primum ens. Ea inveniuntur in elementis, &eiementatis. In elementis puris purè, in impuris mixta. In elementatis autem conjunctim. Nam in quolibet composito inveniuntur, sicut analysi spagiricâ deprehenditur: quâ de re ita canit Paulus Melissus: Senserit herbarum cùm distillatio flammam Horas per certas, artis non inscia doctae, Sal petit ima, oleum medio nat, spiritus alto. Haec tria sic inclusa vitro distincta colore, Singula quae possis oculo internoscere claro. Notissimum enim est, eadem esse principia