Latin
Cap. 6. Regio aetheria
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 237-2
Unproofread scanNot analysed yet
compositionis &resolutionis. Nullum autem corpus à naturâ compositum, in plura, neque pauciora potest artificio solutionis dividi, quam tria, videl. Sal, Mercurium, id est, liquorem, &sulphut, seu oleum. In his tribus quodlibet corpus sublunare generatur &conservatur. Deus in principio produxit materiam primam, quae ratione horum principiorum contentorum primò triplex est, &postea tres hae species separatae sunt in quatuor diversa corpora seu elementa, non aliter ac si peritus Spagirus &plumbo faciat minium, cerussam, vitrum, &spiritum Saturni.