Latin
Cap. 8. Quatuor elementa
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 241
Unproofread scanNot analysed yet
Quicunque haec in illa, impura in pura, composita in simplicia noverit convertere, maximus erit Chemicus. Hoc itaque maximum cognitionis Physicae est magisterium, scire elementa bifariam considerari, videlicet ut pura &impura. Pura sunt in suis centris: impura in circumferentiis. Quodlibet enim elementorum circulare est, proindeque peripheriâ constat ¢ro. 2 Vera elementa sunt planè spiritalia. Severinus in Ideâ suâ. Spiritalia sunt, id est, activa. Principia namque sunt elementatorum. Spiritalia sunt, quia invisibilia sunt, custodes nempe, nutrices, loca, minerae, matrices, &receptacula omnium elementatorum: imò essentia, existentia, vita &actus entium mixtorum universorum. Loca autem sunt rerum non otiosa, sed suis proprietatibus instructa, quae vitam &alimentum exhibent suis locatis, id est, seminibus, ut ea de se proferant, quae in thesauris &penetralibus recondita observant. In his quatuor corporibus inanibus lucem &seminales omnium rerum rationes benedictione divinâ semel repositas profitemur.