Latin
Cap. 8. Quatuor elementa
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 242
Unproofread scanNot analysed yet
In elementorum enim thesauris invisibilibus, tanquam in abysso, delitescunt semina &astra, rerum vincula, ab initio creationis collocata, visibilia invisibilibus, summa infimis conjungentia, &destinatis temporibus progredientia, quorum beneficio elementa consentiunt &conspirant, ac totius naturae sympathia custoditur, &novâ sobolis suffectione aeternitatem aemulantur. Sine his seminibus Elementorum natura cognosci nequit. Sicut autem semina elementis, sic iisdem principia tria suprà tradita indissociabiles sunt comites, ita ut haec sit generationum liturgia. II. III. IV. Principia hy- Elementa. Elementorum Elemensemina tata. postatica. 3 Elementa sunt visibilia, vel invisibilia. Elementa visibilia, sive sensibilia, sunt impura. Invisibilia sunt pura. Suntque matrices rerum productrices. Ex tribus primis principiis sunt composita, &in eadem resolvuntur. Tria etiam principia in quâlibet matrice reperiuntur, &quolibet cujusque matricis foetu. Visibilia illa elementa sunt elementata. Vera autem elementa non sunt sensibilia: sed sicut anima in corpore est insensilis, ita &elementa in suis corporibus. Corpus elementorum est res mortua &tenebricosa: Spiritus est vita. Hic spiritus divisus est in astra, seu semina, quae suos fructus dant. Spiritus ille à corporibus distinctus est, imò corpora elementorum veluti excrevit, hoc est, ex elemento seu spiritu terrae prodiit corpus terrae: ex elemento aquae emanavit corpus aquae: &ex elemento aëris τ σ αι σν 2