Latin
CHEMICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 244
Unproofread scanNot analysed yet
Elementum est vita &Spiritus in quo astra aquae continentur, quae instar matris è suo abysso proferunt omnia mineralia, salia, metalla, lapides, gemmas, arenas, &omnes aquae fructus, qui tamen è terrâ effodiuntur. Cujusque enim elementi astrum in peregrinâ matrice parit, suosque fructus deponit: ut ignis fructus in aëre, aquę in terrâ reperiuntur. Sic hix ab igne (res mira) generata in aëre &terrâ reperitur. Aërei fructus ex centro ad circumferentiam prodeunt. Aquae semina in terrae gremio pariunt, deinde ad superficiem tendunt: Terra verò in aërem in quo vivimus, suos fructus protrudit. Granum enim suum fructum in terrae superficiem propellit. Ita universorum elementorum procreationes ad humanam provinciam certatim quasi confluunt. Sic eâdem divinâ providentiâ fieri videmus, ut aqua non plus producat, quàm terra enutrire, aër fovere, &ignis absumere possit. 6 Aër est duplex: corpus videlicet, quod habet in se suum elementum, tanquam inhabitatorem. Hogelementum est balsamum omnium creatorum, &veluti vita trium reliquorum elementorum.