Latin
CHEMICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 243
Unproofread scanNot analysed yet
CHEMICA. aëris efumavit corpus aëris, &compactum est in suâ naturâ: ex elemento ignis emicuit corpus ignis, &compactum est in sua substantiâ. Ex his elementorum corporibus proveniunt mixta, &ex his prodeunt fructus mediantibus &operantibus astris. Nam omne corpus visibile non est à se, nec ex se visibile, sed à suo invisibili astro. Astrum est virtus &potentia rei. Summa: Nostra visibilia elementa sunt aliorum tantùm corpora &domicilia, &vim illorum remorantur. Nam ista visibilia suffocant vim spiritus invisibilis, qui propriè est elementum. 4. Terra est duplex: Externa visibilis, Interna invisibilis. Externa non est elementum, sed est corpus elementi, &est sal, sulphur, Mercurius. Elementum autem terrae est vita &spiritus, in quo astra terrae jacent, quae per corpus terrae producunt omnia crescentia. Terra enim licet videatur mortua: nihilominus tamen in se continet omnium rerum semina, seminalesque virtutes. Ideò ipsa dicitur mineralis, vegetabilis &animalis. Nam à reliquis elementis foecundata, omnium ex se est gignitiva. Sic arbores, herbae, gramen, &omnia terrae crescentia sunt corpora astrorum; &fructus terrae, ex invisibilibus astris suos ferunt fructus, ut flores, pyra, cerasa: &quilibet horum fructuum iterum est astrum &semen. Hic itaque est ordo Terra, quam videmus, est matrix continens spiritum, in quo astrum. Hoc astrum est semen putà arboris. Haec arbor habet in se astrum terrae, quod producit fructum. Hic fructus in se habet astrum sive semen. 5 Aqua etiam duplex est: corbus, &elementum. Corpus ipsum est Sal, Sulphur, Mercurius.