Latin
Cap. 16. Animalia
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 259
Unproofread scanNot analysed yet
Sympathia &antipathia macrocosmica est inter partes majoris mundi. Estque vel inter superiorem &inferiorem, vel inter partes inferioris mundi. Sympathia inter mundum inferiorem &superiorem colligitur è signaturis. Praebent enim nobis indicia res ipsae, vel per imitationem radiorum, motus, &figurae superiorum; vel per colores &odores, vel denique per suas operationes quibusdam stellis consonantes. Hae signaturae dicuntur aetherio-elementares. Signatura macrocosmica elementares &aetheriae sunt vel planetariae, vel stellatae. Signatura planetaria sunt earum herbarum &animalium, quae referunt uifluentias septem planetarum. Nos inpraesentiarum contenti erimus herbarum explanatione. Sunt itaque vegetabilis 1 Solaria: ut heliotropium, poeonia, chelidonia, zinziber, gentiana, dictamnum, verbena, laurus, cedrus, palma, hedera, vitis, crocus, amaracus, libanotis, salix, tilia, ulmus, populus alba. Haec omnia sunt solaria, ac proinoe cordialia. 2 Lunaria: ut selenotropion, oliva, lilium candidum, lilium convallium. Et haec sunt cephalica. 3 Saturnalia: ut asphodelus, serpentaria, ruta, ciminum, helleborus, mandragora, opium, ficus atra, cupressus, apium. 4 Jovialia: ut barba Jovis, buglossum, macis, spica, enula, viola, lolium, quercus, Rheubarbarum, manna. 5 Martialia: ut allium, raphanus, urtica, caepae, porrum, sinapi, castoreum. 6 Venersa: ut viola, capillus Veneris, valeriana, thymus, coriandrum. 7 Mercurialia: ut pentaphyllon, mercurialis, fumaria, pimpinella, majorana, petroselinum. Signatura stellata sunt earum rerum, quae subsunt asterismis: Sic arieti subsunt asparagi &basilicon scorpioni. Sequitur sympathia, quae est inter partes mundi inferioris. Ejus exempla sunt. Magnes trahit ferrum; palma foemina sine mare infrugifera est; inter pavones &columbas amicitia est. Hîc disputant, an istius sympathiae (ut &antipathiae) n η 4