Latin
CHEMICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 261
Unproofread scanNot analysed yet
CHEMICA. thiae) ratio petenda sit à formâ, vel accidente. Quidam putant, hîc duo extrema fieri unum per conjunctionem formae utriusque: conjungt autem, quia se ipsas formae propagent atque promoveant, ita ut etiam egredientes in mediâ intercapedine occursu mutuo uniantur. Hanc sententiam refutat Scaliger, princeps optimus, exerc. 344. s. 3. &vult egressionem accidentium esse proximam hujusmodi sympathiae &antipathiae causam. Vulgo statuunt quinque gradus sympathiae, Primus est plantarum erga naturas alius generis affectarum: ut heliotropion, tragopogon &alia quaedam cum Sole circumaguntur. Secundus gradus est plantarum inter sese sympatheia: ut inter rutam &ficum est amicitia; ulmus gaudet cohabitare vitibus: vitis enim illi insita uvas &oleas producit. Tertius est animantium cum naturis aliis affecta amicitia. Huc pertinet sensus in animalibus quaerentibus remedia contra morbos. Ita serpentes oculorum caligini medentur per foeniculum: cervi dictamno extrahunt infixa tela. Sie certis animalibus certae etiam plantae sunt patheticae, quibus vel prae caeteris maximè delectantur, vel noxia pellunt. Quartus est animalium inter sese sympatheticorum: ut delphinus mirificè gaudet hominum consuetudine: canis item &elephas homini sunt amici.