Latin
Cap. 4. Opus primi dici
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 26
Unproofread scanNot analysed yet
Informis, est materia lucidorum: quam oportebat esse substantiam. Formata, est eadem illa materia, sed collecta in sua domicilia: coelum videl. &ignem elementarem. Lux accidentalis est lumen, radius ipsius lucis: cujus receptaculum potest esse aër. III. Lux appellatur à Mose dies à praecipuo quodam ipsius fine &effecto, quod est, ut diem efficiat. IV. Deus approbavit lucem tanquam bonam. Est enim lux tunc dies, cùm nobis à Deo ordinariè dispensatur. Hinc dicitur vers. 4. Et vidit Deus lucem esse bonam. Vidit, id est, pronuntiavit. Hoc enim κατʼ ἄνθρωπον praedicatur de Deo. Homo videt duob. modis; primùm in opere: deinde in mente opus, etiam antè quàm fiat; quod artificis est. Sed inter visum illum hominis mentalem &visum Dei, hoc interest, quòd visus hominis passivus est, &afficitur sive repatitur ab objecto: visus verò Dei aeternus &essentialis est, idem quod ipse Deus; ac proinde non afficitur, sed afficit. τ τι· τὰ