Latin
MOSAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 27
Unproofread scanNot analysed yet
MOSAICA. afficit. Vidit antem lucem esse bonam: Bonam non tantùm qualitate, sed etiam relatione, &lio nordinatione ad rerum creatarum inter sese commoditatem. 4 Ordinationem Deus fecit per discretionem lucis &tenebrarum. At quomodo Deus lucem &tenebras ante conditum solem disterminavit? Resp. Rocepta igitur est lux illa sursum versus, adeoque in uno hemisphaerio est constituta, in altero tenebrae. Pars itaque luci, quantacunque etiam fuit, deputata, pars item tenebris: non autem dimidia praecisè pars luci, dimidia tenebris. 5. Sanctio sive lex natura à Deo lata in hoc argumento habetur V. 5. Lucemque Deus vocavit diem, &tenebras vocavit noctem: id est, constituit; &decreto perpetuo in hâc inferiore naturâ legem hanc tulit, ut lux &tenebrae per vices inter se succederent. Cap. 5. Opus secundi diei. QUemadmodum ad operis primi diei expliationem diximus, ita in hujus quoque diei enarratione, tum argumentum videndum est, tum series argumenti. Argumentum est de expanso, &nominatim elemento aëris aquas superiores ab inferiorib. dispescente: ac propterea de elemento aëris hîc agendum est secundùm essentiam, accidentia, &effecta. Modus verò explicandi hujus argumenti quinque capitibus absolvitur, ut suprà: videlicet 1. Causae efficientis expositione, v. 6. 2. Operis effecti, V. 7. 3. Ordinationis, 7. 4. Approbationis, quae omissa. 5. Sanctionis, seu legis naturae, V. 8: de quibus sequq. sunt theoremata.