Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 265
Unproofread scanNot analysed yet
Impervestigabilis dicitur Sympatheia &Antipatheia, cujus caussa ac ratio occulta est, nec in qualitatibus primis vel secundis ostendi potest. Cap. 18. Sympathia microcosmica. CEquitur sympathia &antipathia microOcosmica. Homo vocatur μικρόκοσμος: quia est breviarium omnium creaturarum. Ejus harmoniam cum macrocosmo hoc loco paucis ostendere fert animus. Trademus autem sympathiam duntaxat: quâ propositâ facile erit cuivis judicare de antipathiâ: quum contrariorum sit eadem doctrina. Sympathia microcosmica est harmonia hominis cum macrocosmo. Ea colligitur è signaturis: de quibus vide Quercetanum in tractat. de signaturis: &Crollium in basilic. Chemic. Signatura istae sunt ratione vel membrorum tam internorum, quàm externorum, vel morborum microcosmi. Signatura ratione membrorum sunt, quibus plantae, &animalia, &reliquae creaturae, humana membra similitudine aliquâ repraesentant. De his sunt theoremata. 1 Plantae, quae oculos referunt, iisdem salubres sunt: ut flos cuphrasiae, caltha, scabiosa, flos asteris Attici. 2 Quae uterum referunt, ad partum valent: ut aristolochia rotunda, pisa, malum granatum, macis, ciclamen. 3 Quae vesicam referunt, ejusdem conducunt affectibus: ut solanum, vesicaria, colutea. 4. Quae jecur ostendunt, jecori adhibentur: ut hepatica, fungus betulinus &quercinus, jecoraria, pyra.