Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 264
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA E primis: ut nostrae naturae conveniunt, ex caeterorum mixtorum generibus, quae temperata sunt: adversantur eidem, quae mediocritatem excedunt, tantoque infestius laedunt, quantò qualitatum recessus à mediocritate longior est. Sic opium, mandragora, arsenicum &alia modum in primis qualitatibus excedentia naturae humanae sunt antipathetica. Sic cicuta hominibus antipatheticum venenum, sturnis verò sympatheticum nutrimentum. E secundis investigabilis sympatheia &antipatheia similiter intelligitur ex eo, quòd temperata naturae conveniant, immoderata naturae repugnent. Sic viscidis contraria sunt, quae incidunt, crassis, quae attenuant, duris, quae emolliunt, laxatis, quae adstringunt. Hinc capiti sympathetica est Majorana, Betonica, Salvia, Rosae, Violae, &c. Thoraci Glycyrrhiza, dulces Amygdalae. Marrubium, Hyssopus, Mel, Hordeum, &c. Cordi Cinnamomum, Rosmarinus, Corallea: Stomacho Zinziber, Absinthium, &c. Materiales qualitates dicuntur, quae ex analogia mixtionis comitantur concretionis modum, propiusque ab ipsa materia dependent, ut sunt quaedam è secundis. Sic oleum aquae non miscetur. Cùm enim unctuosum cum pertinaci cohaereat, porosque aut raros aut pinguedine oblitos habeat, in minimas partes non facilè admittit.