Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 277
Unproofread scanNot analysed yet
Luna est aqua coelestis, quae omnium è terrâ nascentium causa est, dum vitalem ipsis animam è coelo delatam clargitur. Diana est aqua terrestris, quae animantium vitam sustinet: unde Diana multimammia est appellata. Proserpina, sponsa Plutonis, est aqua subterranea, quae mineralium est mater. Mercurius est aqua coelestis. Sicut enim Mercurius est deorum nuntius: sic aqua pluvia est coeli nuntia, faciens ut coelum terrae &terra coelo conjungatur virtutibus mutuis. Et sicut Mercurius est versicolor: sic aqua pluvia omnes omninò colores, qui in mundo sunt, à seipsâ efficit. Ideò Mercurio corvus sacer est, quòd is pluviarum nuntius existit, quas futuras suâ crocitatione indicat. Caeterùm Mercurius habet serpentes caduceo suo circumvolutos: quia serpens est aquae hieroglyphicum. Aqua enim lubricum serpentis corpus, &gyros ipsius multiplices imitatur. Ideò hydra ab aquâ nomen habet. Praeterea Sol apud Aegyptios siPHYSICAgnificat duo superiora &agentia elementa, ignem &aërem. Mobilia orta mundi sublunaris sunt meteora, mineralia, plantae &animalia. Ex meteoris quaedam attingamus.