Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 278
Unproofread scanNot analysed yet
Nebula ex Plinii sententia non existit intensiori aestu vel frigore. Id ficto Latonae numine ordo gentilium sacerdotum olim cantarunt. Nubes est mobile, quo impraegnatur aëris natura; &Deo est pro vehiculo. Gignitur fermè eodem modo, quo vapor, quem ex aquâ ferventi videmus exhalare. Estque Cymodore, quam nympham vetustas &credidit, &coluit. Pluvia fuit significata per celebrem illum Jovis descensum in sinum Danaës. Nix, quae instar lanae carminatae descendit, est Galaxaure illa, quae nymphae nomen apud antiquos invenit. Chasma depictum fuit per miserabilem Phaëthontis casum. Fulmen, fortitudo illa fortis apud Hermetem, est Pyracmon ille claudus officinae Vulcaniae. Inter mineralia sunt gemma, quas Prometheus primùm inclusit annulo: saxa, quae à poëtis appellata sunt ossa magnae Matris: &metalla, quae quàm rectè à planetis sint denominata, disputat Dienheim in suâ medicinâ universali. Generatio plantarum est multifaria: quam per sorores Phaëthontis in arbores transmutatas adumbrarunt. Ultimo loco sequitur animal, ejusque tum affectiones, tum species. Affectiones sunt hae. I. Sensus; cujus naturam unicus Cyclopis oculus exprimit. II. Discretio; qualis fuit in Bucephalo, qui neminem quàm Alexandrum regem sibi insidere est passus.