Latin
RABBINICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 48
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectus actionis est, per quem homo secernit VO 2197 hattob merang bonum à malo: &vocatur in npyn chochmah ò dagnath, sapientia aut prudentia. Per hunc intellectum homo 1. parat &perficit res ad victum &amictum necessarias, quo utuntur artifices, fabri, nautae, agricolae. 2. eligit mores &actiones virtutum: ut, honorem praestare parentibus: exercere misericordiam; studere veritati, verecundiae &c. Vitat autem &fugit vitia, ut furtum, rapinam, adulteria, homicidia, mendacia, &omnia de quibus praedicatur bonum vel malum non autem verum, vel falsum.