Latin
RABBINICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 49
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectus cognitionis est, per quem homo secernit Wun" DONt haemeth mehasschéker, verum à falso. Hic propriè dicitur intellectus, &dicitur SZun D hassechel hammithi: &habet Nrya madregoth: gradus quatuor. 1 Est Mcoach, virtus, quâ homo apprehendit notitias primas, hoc est, talia, quae naturâ, non demonstratione aliquâ nota sunt: ut, Totum est majus suâ parte: Motus partis est in toto. 2 Est, quo continentur conclusiones, quae egent demonstratione seu probatione. 3 Est, quo animus rerum naturas &proprias formas assequitur, eas à materiis segregando &separando. 4 Est, quo percipit formas nulli unquam materiae aut corpori alligatas, quales sunt Θγ7ρ3τι Θνθγυν* hassechalim hanniphradim, intelligentiae separatae. Et hic educit intellectum humanum 17 γμυτDV ΤƆ min haccoach el happegal. de facultate in actum: non aliter ac radii solares educunt sensum oculorum de facultate in actum videndi. Estque hic gradus summus in intellectu humano apprehendere initium suum, scil. S DyBThassechel happongel, intellectum universi; quem nos statuimus esse unicum, &verum universi architectum, solum sapientem, bonum, fontem omnis intellectus, &verae sapientiae.