Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
Homo est animal, cui Deus insufflavit naturam, quae hanc naturam excedit: quam Aristoteles è divinâ mente decerptam fuisse prodidit. Hoc significavit vetustas, dum hominem Promethei opus esse dixit. Et apud Trismegistum Deus testatur, se homini rationem sapientiae insevisse. Quae Pallas est illa, quam ex cerebro Jovis prosiluisse cantarunt poëtae. Rationis imago &character est sermo: cujus naturam rectè meditatus Hesiodus, pretiosum thesaurum sub linguâ defossum confirmavit. Est enim illa suada, quae eloquentiae impetrandae causâ antiquitùs honorabatur. Quemadmodum autem post linguam maxime mirabilia efficere potest manus: ita &mechanicè post sermonem excellit. Hinc Ctesicles fabrefecit statuam, quam Cleisophus turpi amore est prosecutus. Huc pertinet fabula de inventis Daedali. Quae omnia dignitatem hominis ob oculos nobis ponunt: quae tanta est, ut Mercurius ille Trismegistus rectissimè pronuntiaverit: ὅτι (πάντων κύριος) τεῦτον (θεὸν ὅρατον] ἐποίηζε πρῶτον, καὶ μόνον, καὶ ἔνα καλὸς δὲ αὐτῷ ἐφάνη, καὶ πληρίστατος πάντων τῶν ἀγαθῶν. ἡγίαζι τε καὶ πάνυ ἐφίληζεν ὡς ἴδιον τόκον. Quorum verborum hic est sensus: Quoniam (omnium dominus) hunc (deum visibilem) fecit principem, +solum, &unum. Bonus autem ab ipso fuit juicatus, &perfectissimus omnium bonorum.