Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 6
Unproofread scanNot analysed yet
Et inctificavit ipsum &intimè dilexit, tanquam roprium foetum. Quae cùm ita sint, tuum est, ô homo, aspectabilem universitatis naturam, tanquam Dei filiam, accuratè cognoscere, &te ex illâ, &in te atque illâ Deum, patrem illius &tuum: &hoc modo vitae sanctimoniam, quae filiae istius praecipuum est ornamentum, Deo duce &Naturâ comite discere, sectari, atque exprimere dictis &factis, ut existat harmonia dulcior omni mundanâ &olympicâ, Deo, tibi, &omnibus, qui non abjurant naturam, φωνὴν τοῦ θιοῦ, longè gratissimâ, minimeque contrariâ Gratiae, alteri filiae Dei, licet longo intervallo sit ipsâ inferior. Haec quò possis &velis, &juxta tecum ego, largiatur tibi &mihi, qui solus potest omnia, qui solus vult omnia bona, αὕταὐτος ποιμανδρης, cui sit laus, honos &decus in omne avum, Amen,