Latin
Cap. 2
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 64
Unproofread scanNot analysed yet
Primum infinitum est simpliciter: secundum, definiens: tertium, definitum in subjectis, quibus inest, singularibus. Primum nullâ relatione obstrictum est cuiquam: secundum relationem habet ad Deum, velut principium suum, &ad res creatas, veluti totius partes: tertium ad utrumque. Primum semper verum, justum, &sanctum: tertium à vero, justo, &sancto per se suoque facto deficiens: secundum dicitur ab utroque participans, à Deo, per se, in se quod bonum: à nobis, malum in nobis, ex defectu nostro ingenerans. Primum nihil mali agens, &nihil non agens boni, tertium per se à bono deficiens: secundum ab utroque varians. Denique primum in omnibus: secundum in suis: tertium in individuis. Ex quo fit, ut qui tertium hoc &singulare principium habet, in eodem primum quoque &secundum principia suo modo agant: qui secundum, idem agatur primo: sed non contrà, quia principium primum quodammodò rationem generis, secundum speciei, tertium individui obtinet.