Latin
Cap. 2
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 65
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim tota ratio generis in specie (Ramus vocat subalternam) tota speciei in individuo squod Ramus vocat speciem specialissimam) est, non autem contrà: sic primi principii actio semper est sui generis, vitiumque nec agit, nec patitur: secundi principii actio vitium per se non facit, ut per se non facit species, sed à tertio patitur: tertium verò principium, &facit vitium, seu malum, &patitur. Talis est ratio principiorum intrinsecorum: principium extrinsecum, est vel ars, vel vis: D. Franciscus Junius de peccato Adami primo, quaest. i. III. Natura est ordo, connexioque causarum cum effectibus in mundo: qui est verfectus, à perfecto, optimo, sapientissimo factus. Naturam igitur intelligimus ordinariam Dei potestatem. Scalig. exerc. 88. Haec est orthodoxa &accurata sententia de Naturâ: quae tamen itridebitur à contrariis duabus sectis. Scalig. exerc. 359. sect. 12. Una est eorum, qui sese Naturales vocant, &naturam Deo contra distinctum numen faciunt. Altera eorum, qui sanctitatem in ore habent, &scientias contemnunt titulo curiositatis, quique naturam nullam agnoscunt. Contra hos Seneca l. 4. de benef. ait, Natura hoc mihi praestat. Non intelligis te, quum hoc dicis, mutare nomen Deo? quid enim *ig. *m rig. reo