Latin
HARMONICAE
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 7
Unproofread scanNot analysed yet
Theologia supernaturalis admiranda illa naturae proposita &exposita in Scholis Physicis reassumit, &docet, quomodo possimus ex illorum consideratione in cognitionem Dei venire, &illius agnoscere sapientiam, potentiam, &bonitatem. Quaelibet enim creatura eructat &ebuccinat haec tria Dei attributa, &ex consequenti tribus vocibus nos alloquitur, ut monet Hugo de S. Victore: videlicet, ô homo Accipe, Redae, Fuge. Accipe beneficium: Redde officium: Fuge supplicium, nisi agnoveris beneficium, &reddideris officium. Ita verbi gratiâ aqua hominem alloquitur: Ecce ô homo, ut dilexit te, qui fecit me &te, &me propter te. Tibi enim servio. Servio autem tibi, ut tu servias illi, qui fecit me &te. Nisi autem feceris officium, en submergeris à me! Sed antequam aggrediar explicationem Physiologiae sacrae, praemittam ipsius fundamentum; caput videl. primum Geneseos, quod ita habet. N principio creavit Deus coelum &Aterram. 2 Terra autem erat res informis &inanis, tenebraeque erant in superficie abyssi: &Spiritus Dei incubabat superficiei aquarum. 3 Tum dixit Deus, Esto lux: &fuit lux. Viditque Deus lucem hanc esse bonam: &distinctionem fecit Deus inter hanc lucem &tenebras. 5 Lucémque Deus vocavit diem, tenebras verò vocavit noctem: sic fuit vespera &fuit manè diei primi.