Latin
HARMONICAE
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 8
Unproofread scanNot analysed yet
6 Deinde dixit Deus, Esto expansum inter aquas; ut sit distingueris inter aquas unas &alteras. 7 Fecit ergo Deus hoc expansum; quod distinguit inter has aquas quae sunt ab infera expansi istius, &aquas illas, quae sunt à regione supera expansi: &fuit ita. 8 Expansum autem hoc Deus vocavit coelum: sic fuit vespera, &fuit manè diei secundi. 9 Postea dixit Deus, Confluant aquę istae, quae sub hoc coelo sunt, in locum unum, &conspicua sit arida: &fuit ita. 10 Aridam autem vocavit Deus terram, singula verò aquarum conceptacula vocavit maria: ut vidit Deus id esse bonum.