Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 70
Unproofread scanNot analysed yet
Est siquidem per se finita, etiam si a nullâ formâ extrinsecus fimiatur. Etenim per essentiam sibi propriam est id, quod est. Finitur etiam, coelo: si haec, &illius una non est. Omnino verò finitur differentia corruntionis, si una est in utroque. Denique finitur necessariò, quia mundus ipse terminis finitur totus: igitur &partes. III. Materia brima non competit actio. scilicet quoad compositum: sed quoad formam. Ei namque sola recipiendi potestas assignatur, Malè ergo Cardanus ait, materiam ad se rapere formam. Nam ut est in exerc. 17. materia quo novo consilio formam rapiat: quae aliquâ formâ semper informata est? Non enim formam abjiciet, ut formam quaerat. Hâud tam vesana natura est. Et facetè, ac potiùs delicatè id à nostris praeceptoribus cantillatum est: Materiam semper maleficium meditari. Quaeso paucis. Si tota matetia sub omnibus formis est, non potest tota formas quaerere. Non igitur tota meditatur mutationem. Non enim appetet, quod habet. Si non tota meditatur mutationem, sed pars tantùm haec, aut illa: non est igitur toti essentialis meditatio. Ergo neque parti.