Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 71
Unproofread scanNot analysed yet
Tota enim materia prima, quatenus materia prima est, nihil aliud est, quàm suae partes. Non igitur appetent partes mutationem. Et quid appetet exuere hominis formam nobilissimam, ut faetulenti cadaveris formam induat? Nugę sunt hae, inscitiae soboles, alumnae pertinaciae, atque supinitatis. Materiae igitur ne tu dederis rapiendi potestatem: cujus ut facetè dicam, penè οὐδινότης, toties est à Philosopho dicta, picta, praedicata, ostentata, decantata: ut loca recensere pigeat. Quanquam est à nobis alibi declaratum, materiae suam esse quidditatem, qua est aliquid, &aliud ab aliis. Quare subtiliùs inspectanti dici potest actio: non ut forma, sed ut est in sexto ac septimo supranaturalium Actu enim esse dicitur, quod est extra suas causas. id est, quod non habet causam, à qua futurum sit: sicut hyeme rosa: cujus esse est in sua planta. Habet enim materia differentiam, per quam materia est, &forma non est. Quin acriùs consideranti etiam dicetur actus. Manifestum enim est, &materiam à formâ, &à materiâ formam aliquid accipere: ut ex utraque fiat hoc aliquid, &per se unum. Alioqui sola ex forma unum naturale conficerotur. Quippe forma, antequam materiae uniatur, nondum astu actus est, sed actus potentiâ: si est in agentis potestate. Si verò est, ut in semine: actu quidem actus est ipsi materiae suo modo: &materia illi suo item modo. Aequè enim desinit esse forma haec, si materia desinit esse sub ea; atque materia desinit esse materia haec, si forma abeat. Non est ergo materia in potentia ad suum esse, quod ipla sibi est per suam essentiam: sed adesse hoc tase, quod est ab alio. Est enim unum principium.