Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 80
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA quemadmodum suprà dicebamus: Formam esse in semine canino: cujus in potestate dicitur esse, quia semen est potens dare formam, quam in se continet. Educitur autem de eâ potentia remota, qui est actus primus, ad potentiam propinquam, qui est actus secundus: scilicet ut forma sit in eâdem materiâ ad eum modum qui nullis egeat adminiculis, ut fine suo fruatur, ad quem comparatum est totum compositum. Veteres autem dixerunt, educi; quia putabant, ab externo agente fieri id. Caeterùm est emersio potius, quam eductio. At iidem recentiores &arbitrati sunt, &prodiderunt, extrinsecus advenire formam omnem, atque introduci: sed ita demum, si ei materia jam fuerit praeparata. Quamobrem nullo modo eorum sententiae partes cohaerere possunt. Sunt verò eae: Formam eduei, per praeparationem materiae, è materiâ; &Fornam extrinsecus introduci. Praetereà si ita esset, nulla esset generatio. est enim generatio, generantis, &generati. Haec, duo sum in numero, in specie unum: ut est in septimo sapientiae. Quinetiam praeparationis autorem faciunt semen: idque posteaquam impulsum fuerit (sic enim loquuntur) à matricis calore ad agendum, qua ex actione instructa materia tandem formam suscipiat. Quam opinionem valde improbat subtilissimus vir Duns. Quippe negat in corpte uniformi actionem ullam: cujusmodi semen est.